monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 9
{II} sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere aperta professione, ne malum quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, vel deprehendendi gratia. folia habet cyclamini aut cucumeris, non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem modicam, cammaro similem marino; quare quidam cammaron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa. cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore mures necat.